라틴어 문장 검색

Rogo uos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque uestros.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 4:9)
cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem uillam et armata manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 6:14)
Liberos coniugesque et graves senio parentes traxerunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:1)
" Pro ipsis est," inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ?
(세네카, De Providentia, book 1 23:2)
Si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberosque rapuissem, accusari posset beneficium meum ?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.21)
non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit 'Intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique'?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 434:3)
prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 564:1)
quod bonum faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 591:2)
hac, qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos parentes coniuges liberos estis, ite mecum!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 304:1)
in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 324:3)
cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, tum Vibellius quando quidem inquit capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 217:1)
coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 361:1)
productae deinde in conspectum iis coniuges liberique gaudio redduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 281:1)
discursum inde ab aliis circa templa deum, ut grates agerent, ab aliis domos, ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 745:1)
ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 424:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION